- SILANUS
- I.SILANUSIun. Lucius. Claudii Principis gener, qui ab Agrippina, incestus cum sorore Iunia Calvina accusatus, ereptâ sibi Octaviâ, dataque Neroni, prae dolore gladiô propriô se transfixit, idque die nuptiarum, ad augendam invidiam. Tacit. Annal. l. 12. c. 1. Vide Sueton. in Nerone. Dion. etc. ut infra.II.SILANUSTiti Manlii Pontificis fil. qui a patre repudiatus, quod pecuniam accepisset a Macedonibus, dolore animi se suspendit nocte sequenti: Eius exsequiis neque pater interfuit, neque suadentibus, ut adesset, auscultavit. Val. Max. l. 5. c. 8. ex. 3.III.SILANUSintegrô nomine C. Iunius C. F. consul fuit, cum P. Cornelio Dolabella an. Urb. Cond. 762. sub Augusto: Proconsul Asiae sub Tiberio, damnatusque repetundarum et proiectus in Cytheram insulam. Tacit. l. 3. Annal. c. 69.IV.SILANUSpraenomine Marcus, legat. Caes. in Galliâ. Caes. l. 6. comm.V.SILANUSvide Creticus, Item Iulius, it. Iunius. Item Appius. Item Granius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.